- BRIGANTIUM
- I.BRIGANTIUMoppid. Rhaetiae in Suevia ad Brigantinum lacum, vulgo Bregentz, vel Bregnitz. Ibi amnis cognom inis infl vit in lacum Brigantinum, sub Austriacis. Eius populi Brigantini, Strab. l. 4. qui illos Vindelicis annumerat. Rhaetis attribuente Ptol. l. 2. c. 12. tab. 5. Coeterum oppid. antiquum omnino, cum arce. Romanorum tempore, horum ibi praesidium fuit, contra Vindelicos et Suevos, excubans. Ab Alemannis postea vastatum, in priorem magnitudinem non iterum excrevit: reparatum tamen. Caput regiunculae adiacentis, Carolovingorum tempore, proprios habuit Comites: quorum familiâ exstinctâ, ad Montfortios, tempore Rodolfi I. Imperatoris pervenit. Obsessum est A. C. 1407. ab Abbatiscellanis et Sangallensibus, sed liberatum A. C. 1408. Hinc Brigantinus lacus, vide supra Brigantina silva, etc. Vide Stumpf. l. 10. c. 36. de Rhaetis. Addam Bodini coniecturam, qui populis his a voce Gall. Brigand, nomen haesisse conicit, ex eo, quod latrociniis illos deditos fuisse Strabo dicit.II.BRIGANTIUMquod Brigantio Antonino, Virgantia Ammiano, oppid Gall. Narbonensis vulgo Brianson. Caput regiunculae cognominis in Delphinatu, vide Brigantio. Item civitas Angliae. Vide Eboracum. Alia Hispaniae in Gallaecia, Compostella nonullis, aliis Betanzos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.